[313] EPISTOLA XIII.

Ornatissimo ac Eruditissimo Viro

M. HENRICO GELDORPIO,

Nomine sui honorando.

Dusburgum.

S. P.

Quod tardius & rarius scribo, Doctissime GELDORPI, quibus rebus imputandum sit, ipse credo intelligis, molestissimis quippe & continentibus occupationibus, quibus die & nocte urgeor. De quo D. JOANNES TIARA te admonuit, id haud longe abest a vero: sed nihil tamen minuet conatus tuos, si modo tua sit mihi certa voluntas, idque de te liquido promittere ego possim, quod de AGYLAEO factum est, de quo certiorem me facies per literas clare & aperte, nullaque usus circuitione, nam haec una via est, qua placare, & explere animum ijs possum, a quibus potissimum haec turba tibi orta est, apud quos certo scio intercessionem meam aliquid ponderis habituram. Eo peracto proximum erit ut supplicem libellum in curia tuo nomine cures exhibendum, quo capita rerum narrentur, & gratia, si opus sit petatur, super quo intellecta voluntate eorum ad quos ea res pertinet, & an preces veritate nitantur, tandem id annotabitur, quod pro meritis caussae aequum justum videbitur. Nam quod scribis, mi GELDORPI, posse me quod optas, si modo volo: sane conjunctio quae mihi tecum & cum uxore cognata, liberisque tuis est, facit ut quam maxime tibi velim, sed ut possim, nequaquam, id enim demum possumus, quod jure possumus. Tota igitur res abs te pendet uno, ut nobiscum te sentire ostendas, & praeterita vel purgando, vel deprecando diluas, quo facto tum demum intercessioni amicorum fiet locus. Quare quae tua in omnibus sententia sit, & quid nos facere velis, perscribes, quo facto nullam partem studij, quod quidem recte jureque praestari queat, in me tibi claudi re ipsa experiere. Cura ut valeas cum uxore & liberis caeterisque tibi charis. Raptim Bruxellae XXI. Sept. MDLXII.

T.D. deditissimus

IOACH. HOPPERUS.